Cum autem praecederent turmae, solus in ripa fluminis remansit, ut oraret. Et ecce Vir luctabatur cum eo usque mane, qui tetigit latus, alias laevum nervum femoris ejus, et emarcuit. Unde, et Jacob proposuit se deinceps non comesturum nervum, et id ipsum posteritas ejus observat. Cumque ascenderet aurora, dixit Vir ad eum: Dimitte me. Qui dixit ei: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. Viro autem quaerenti nomen ejus, ait se vocari Jacob. Nequaquam, inquit, appellabitur nomen tuum Jacob, sed Israel, quia si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines praevalebis? Et ita benedixit Jacob, mutando ei nomen, et confortando, ne timeret fratrem. Quod enim contra Deum stetit invictus, factum est ei in signum, quia invictus staret contra fratrem. Josephus dicit hoc nomen, Israel, Hebraice sonare, reluctantem angelum sacrum, in libro autem Nominum Hebraeorum interpretatur, vir videns Deum. Is, enim, vir, el, nomen Dei est, ra, vero videns dicitur, vel mens videns Deum. Hanc autem interpretationem dicit Hieronymus, non tam vere quam violenter factam esse. Illam Josephus dicit se in Hebraeo non invenisse, et dicit illud nomen sonare, princeps cum Deo. Sic enim angelum interpretatum fuisse, asserit: Si contra Deum princeps, vel fortis, fuisti, etc. Vocavitque Jacob locum illum Phanuel; id est facies Dei, et ait: Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea, id est de valde territa plurimum confortata. Cumque transgressus esset Phanuel, ortus est ei sol, et claudicabat.